Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

229.

Figure
Type: drawing

    CAROLVS Sabaudiae Dux, ex antiqua ac illustri Saxoniae familia oriundus, fratri suo Philiberto cognomine pulchro, qui nulla relicta stirpe obierat, successit. Porrò anno à Christo nato 1535. Carolus hic Allobrogum Ducatu, ac maxima Pedemontij parte deturbatus est: nam vrbes atque arces quamplurimas partim expugnat, partim in deditionem accepit Franciscus Valesius: tum quòd Gallicanis expeditionibus infestissima semper haec gens esset, tum quòd ius suum persequeretur in haec ipsa Sabaudiae territoria. Vide Chron. Sabaudiae, & Supplem. Chro.
    BEATRIX Portugalliae Regis filia, sorórq; vxoris ipsius Imperatoris Caroli quinti, liberali ac eleganti forma Princeps, Carolo supradicto Duci nupsit, ex eóque Philibertum, qui Princeps Sabaudię vocatur, suscepit. Cęterùm haec cùm deploratae sibi in Sabaudia & Pedemontio res essent, Niciam concessit, ac post paucos annos decessit. Vide Chron.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer