Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

227.

Figure
Type: drawing

    CHRISTIERNVS Ioannis Daniae Regis filius, post patris obitum Dancrum Rex, nullum non lapidem mouit quo regnum Sueciae suo regno adiiceret: quod & tandem partim viarmorum, partim dolo assecutus est: sed tamen non diu administrauit: quinimo tantum abest vt retinere potuerit, vt etiam patrio ac peculiari suo regno Daniae ob tyrannidem deturbaretur, atque exul in Angliam vnàcum vxore profugeret, anno à mũdo condito 5484. à Christo nato 1522. Caeterùm cùm Daniam recuperare tentaret à Christiano, patruo suo, captus est, atque in carcerem coniectus, vbi diem clausit extremum. Vide Cosmog. Mun. li. 4. de regnis Septentrionalibus: item nouam temporum continuationem Germani cuiusdam, ad Euse. Chron. adiectam: praeterea Carionis Chro. li. 3. qui loco Daniae scribit Regẽ Christiernum Daciae: vnde colligendum Daniam, & Daciam, interim cõfundi. nam & Volater. li. 7. sic inquit: Nunc sanè Cimbricam Chersonesum Daciam vocant, cui Rex praeest qui Suetiam & Noruegiam, peninsulas, in eodem mari obtinet, Ptolemaeo & antiquis minimè positas, quòd ignotae atque incompertae tunc essent.
    ISABELLA Caroli Imperatoris huius nominis quinti soror, nupsit Christierno Daniae Regisupradicto, qui ex ea liberos sustulit, Dorotheam Friderici Palatini vxorem, & Christianam, Lotharingiae Ducissam. Vide vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer