Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

222.

Figure
Type: drawing

    PIVS Papa huius nominis tertius, Pontifex creatur anno mundi 5464. à Christo nato 1502. hic natione Hetruscus, Senis oriundus, Pij secundiex Laodamia sorore nepos, in genio ac literis claruit, laboris & inediae patientissimus fuit. Sed Pij auunculi exemplo in Gallos cõiurauit, quòd aegrè ferret Apuliam & non modicam Italiae partem eos subegisse. obiit mense 1. quo in Alexandri Pontificis locum suffectus fuerat. Vide Platinam.
    IVLIVS Papa huius nominis secundus, eodem anno Pontificatum obtinet quo Papa Pius supradictus, cui successit. Fuit hic patria Sauonensis, quae vrbs est Genuę subdita, parẽtibus natus obscuris, verùm cum fortunae beneficio, tum sua industria ad Pontificatum euectus est: acri & versuto ingenio fuit, animóque minimè abiecto. Patrimonium Petri nemo animosius tutatus est, neq; callidius quisquam amplificare in stituit. Gallis sub initiũ Pontificatus fauit: quare à Ludouico duodecimo adiutus, Bo noniã Ioanni Bentiuolo eripuit: ingratum tamẽ Gallis postea se praestitit. Rauennam à Venetis occupatam obsedit, ac expugnauit: Seruiam, Imolam, Fauentiam, Foroliuium à Venetis quoq; eripuit, atque alia non pauca loca: fuit equidem vt laborum patientissimus, sic iniuriarum impatientissimus, ac animo iracundo, quod vitium etiam generosissimos vrget ac rapit. Sedit annis 10. Vide vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer