Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

220.

Figure
Type: drawing

    PHILIPPVS Archidux Austriae, Maximiliani filius, ex Maria, vnica Caroli Burgũdiae Ducis filia, vxorẽ duxit Ioannã, vnicã Ferdinãdi Arragonũ Regis filiã. Cuius nomine, post mor tem Isabellae socrus suae classe in Hispaniam profectus, Castellae regnum haereditario iure obtinuit. Post haec ad cõpescendum vetus inter Brabantos & Sicãbros bellũ, anno 1505. in Flandriam reuersus, multas Gueldrię vrbes partimvi expugnauit, partim ad deditionem compulit: ducémq; ipsum nomine Carolum pueritiam vixdum egressum, captiuum abduxit, vnáque cum liberis suis in aula sua liberaliter educauit. Flãdriae & Artesię comitatus Ludouico duodecimo iure feudi acceptos retulit: idq́ue Atrebati, delegatis ad id munus Guidone à Rupeforti, Gallię Cancellario & Ludouico à Lutzemburgo Ligniaci Comite. Re búsque ita compositis, cùm denuo instructa classe in Hispaniam contenderet, vi tempestatis in Anglię littus eiectus, ab Henrico Septimo Anglorũ Rege summo honore est exceptus: ita tamen vt exitus ei non patuerit, donec Suffortij ducem qui ex Albae rosae familia proximus Angliae haeres esse putabatur, quemq́; Henrici metu patria profugum in Sicambria ceperat, Anglo tradidisset. Post haec in Hispaniam profectus, non multò pòst supremum diem obiit, anno à Christo nato 1506. die 27. Septẽbris, aetatis 28. Vide Genealogiam Imperatorũ, & Chronica Chronicorum.
    IOANNA Ferdinandi Hispaniae Regis & Elisabetae filia, vxor fuit Philippi supradicti, quae peperit ei Carolum quintum Romanorum Imperatorem, & Ferdinandum Bohemiae ac Hun gariae Regem, filios: & filias Leonoram, Isabellam Mariam & Catharinam, Reginas Lusitaniae, Galliae, Daniae & Hungariae. Vide vt supra, & Paralip. rerum memorabil.
oo 5

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer