Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

218.

Figure
Type: drawing

    IASON Maynus, nobilis Mediolanensium Patricius, absolutissimus Iurisconsultus, ac orator facundissimus, Eques auratus, & Ducalis Senator, claruit temporibus Friderici & Maximi liani, Imperatorũ, apud quos legationes obiit nomine Ludouici Sfortiae Mediolanensium Ducis: atq; legationis munere egregiè desunctus, ab iisdem dona varia cum summis priuilegiis reportauit. Hic intra Oratores ab omnibus Christianis principibus ad Alexandrum sextũ hoc nomine Papam missis, dum Pontificatum auspicaretur, palmam facilè retulit. facundia, necnon interim facetiis ornatus fuit. Papiae, Pisae, ac Paduae ius interpretatus est annis 50. ex omnibus Europae finibus clarissimos ac no bilissimos alliciens auditores: tanti enim erat nominis, tantáq; scientia percelebris, vt in eius commendationẽ Lodouicus Cerrus medicus ac Poeta clarissimus, sic cecinerit:
Te quondam in terris hominem nouére priores,
Dum leges aperis, scitáque docta patrum:


At nunc, more Deûm, cùm des responsa petenti,
Es Deus, oracli Numen ad instar habens.


   In Iure complures libros edidit. Orationes habuit ad Pontifices, & ad Imperatores supradictos: Caeterùm feliciter obiit anno aetatis 84. Vide Supplem. Chro. li. 16.
    BARTOLOMAEVS Socinus Senẽsis, domini Mariani legum interpretis celeberrimi filius, Iurisconsultus eximius inter legis interpretes in Hetruria extitit: doctrina siquidem & ingenio plurimum valuisse testantur adhuc plurimaeius consilia quae extant. Claruit eodem tempore quo Iason supradictus. Videto Supplem. Chro. lib. 16.
oo 4

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer