217.
PHILIBERTVS
Sabaudiae Dux octauus, succedit patri Philippo anno mundi 5457. à Christo nato 1495. Hic pietatem summopere coluit, magnanimus, speciosissimus, atque omnibus acceptissimus fuit, pulcher etiam ob elegantiam cognominatus. Magaretam coniugem accepit, quam ex Maria Caroli Burgũdiae Ducis filia susceperat Maximilianus. obiit multa commendatione dignus, nullis interim relictis liberis: quare ei Carolus frater successit. Vide Allobrogum, siue Sabaudiae Chro.
MARGARETA
Imperatoris Maximiliani filia, vt dictum est, ac Philiberti supradicti relicta, animum pudicum atq; amorem erga virum castissimum testata est, tum quòd nullum superin duxerit coniugem, vitam perpetuò cęlibem ac laudatissimam ducens: tum quòd in vrbe quam vulgo Burgum in Bressia vocãt, templum nobile ac celebratissimum extruxerit, quod inter Europae nuper structa aedificia, tanquam opus rarum ac perce lebre praedicatur: necid quidem ob templi amplitudinem, sed potius ob artis ornamenta ac splendorem, vt omnium conspicientium oculos in admirationem trahat. Verùm aedificij decus ac splendorem longè superat sepulchrum candidissimo marmore extructum: vbi extat amantissimi coniugis effigies ad viuum expressa: in quod signum quicquid ars sculpendi vnquam valuit contulisse, ac deprompsisse videtur. haec Ducis effigies hinc & inde habet duarum Margaretarum marmorea simulachra ad viuum etiam formata: nempe Margaretae vxoris praedictae, & Margaretae alterius, quae Ducis mater extitit. Vide vt supra.