Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

24.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10030489: »Denarius of Claudius / Agrippina Augusta (RIC 81)«
  · Census ID10050134: »Aureus of Claudius / Agrippina (RIC 80)«
  · Census ID10025047: »Denarius of Claudius / Agrippina Augusta (RIC 81)«


    CNEVS Domitius Aenobarbus, Neronis pater, ex Antonia maiore, vti dictum est natus, omni parte vitae detestabilis, pri mum occidit libertum, quòd potare quantum iubebatur recusarat: deinde in viae Appiae vico, repentè puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit: & Romae medio foro cuidam equiti Ro. liberius iurganti oculum eruit. Perfidiae atque auaritiae maximae fuit: argentarios pretiis rerum coëmptarum, aurigarios mercede palmarum fraudauit. Maiestatis quoque, & adulteriorum, incestíque cum sorore Lepida sub excessu Tiberij reus, mutatione temporum euasit. Decessit morbo aquae intercutis, suscepto, ex Agrippina Germanico genita, Nerone, malo ouo ex malo coruo. Suet. in Nerone.
    AGRIPPINA Germanici filia, ac Neronis mater, quem ex Domitio suscepit, nupsit secundò Claudio Caesari patruo suo, quem blanditiis illexit, quémque tandem boleto sustulit, vt viam filio Neroni ad imperium faceret. caeterùm ipsa quoque ab eodem filio immissis percussoribus occiditur, exclamans percussori, feri ventrem qui tam ferum monstrum tulit. Suet. in Nerone Cor. Taci. li. 14.
bb 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer