Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

209.

Figure
Type: drawing

    MAHOMETES , hoc nomine secundus, Turcarũ verò Rex octauus, Amurathi, etiam huius nominis secundo, succedit anno mundi 5411. à Christo nato 1449. Hic regnum à parricidio auspicatur, fratrem paruulum, ne pater solus sepeliretur, opera Mosis interficit. Impiissimus nullum Deum credidit: Mahometem suum, Pseudoprophetam sui similem dixit: Prophetas ac Patriarchas risit, ac nugas duxit: huic tametsi impio, fauit aliquando fortuna. Nam magni cognomentum Othomannicae familiae quaesiuit. Duo Christianorum imperia Constantinopolitanum & Trapezuntinum subuertit: regna 12. ademit: ducentas vrbes Christianas cepit: Ipse colico dolore correptus, quarto demum die moritur, anno aetatis 58. regni 31. Richer. li. 1. Paul. Iou. Egna. li. 2. Cosm. Mun. li. 4.
    BAIAZETES hoc nomine secundus, Mahometis supradicti filius Ianizarorũ opera Turcis imperat anno mũdi 5442. à Christo nato 1480. Hic minorẽ fratrem Zizimũ, quem primores Imperatorẽ exposcebant, vincit ac fugat: qui à Rhodi prae fecto ad Carolũ octauum in Galliam mittitur. Porrò Baiazetes Caramanno fuso, quaecunq; is cis & trans Taurum Turcis ademerat, recepit: Valachiam subegit: In Sultanum Aegyptium mo uit: Sed is potentior, vtpote qui Mamaluchos, post Caramanni caedem fugitiuos exceperat, ac Arabum maximas copias ad sui tuitionem alebat, Baiazetem saepe debilitat, ac profligat: postea Cerauniorum montium accolas subdit. Venetis Methonẽ, nunc Modonem, Nepanthum, olim Naupactum, & Dyrrachium ademit. Acomathem primogenitum decrepitus Baiazetes absentem in locum suum substituit: Sed, Ianizaris Zelimo suffragantibus, cogitur pater Zelimum pro Acomathe substituere. paulò pòst imperio deturbatus à filio Zelimo, ab eodem filio veneno necatur, anno regni 30. Vide vt supra.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer