Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

206.

Figure
Type: drawing

    FRIDERICVS Austriae Dux, post Albertum imperat anno mũdi 5401. à Christo nato 1439. hic pacis atq; otij stu diosissimus fuit: seditionem mouentes Austriacos facilè compescuit. bellum à Matthia Pannoniae inferioris Rege illatum, com posuit: in Flandros mouens, qui filium Maximilianum ceperãt, & asseruabant, recepto filio paucorum poena contentus, omnem discordiarum fomitem sustulit. Romae vnà cum vxore Heleono ra, siue Leonora, Lusitani Regis filia, coronatus, inde Neapolim ad Alphonsum vxoris necessarium ac sanguine cognatum, diuer tir, à quo, & ab ipsis postea Venetis, summo honore, & apparatu excipitur. Iterum Romã voti reus petit, priuati more, atq; humili veste indutus: quo voto damnatus ad suos redit: & quiescente Germania, moritur anno imperij 53. Maximiliano prius Caesare designato. Vide Baptistam Egnatium, Romanorum principum li. 3.
    HELEONORA , siue Leonora, supradicta, Lusitanię Regis filia, vxôrq; Friderici Imperatoris, Romę cum marito Imperijcorona insignitur anno mũdi 5412. à Christo nato 1450. Ex hac Maximilianum, qui postea imperat, sustulit Fridericus. Vide Egnatium ad calcem libri tertij, in Friderici Imperatoris supradicti vita.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer