Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

205.

Figure
Type: drawing

    ALEXANDER Targinus de Imola, siue Imolensis, Iureconsultus doctissimus, claruit temporibus Friderici Imperatoris huius nominis tertij, & Sixti Papae, huius nominis quarti, de quibus supra mentionem fecimus. Hic Alexãder, in vsum eorum qui iurisperitiae operam dant, aliquot libros cõscripsit, quos nominatim descriptos habes apud Ioannem Trithemium.
    ANDREAS Barbatias legum peritissimus, multa praeclara in iure edidit opuscula, quorum nomenclaturam potes etiam apud Trithemium legere.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer