Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

23.

Figure
Type: drawing

    ANTONIA Marci Antonij & Octauię sororis Augusti filia maior, Domitio Aenobarbo nupsit, ex quo matrimonio na tus est Cneus Domitius Neronis pater, omni parte vitae detestabilis, vt inquit Suetonius, in Nerone Imperatore Romanorum 6. de quo mox tractabimus.
    LEPIDA DOMITIA Cnei Domitij Aenobarbi patris Neronis soror fuit. Consulito Caium Suetonium Tranquillum in Neronis Imperatoris 6. vita, si initium sumas à Caio Iulio Caesare, quod vbiq; factitamus. Cęterùm quod attinet ad Aenobarbi cognomentum, atque huius vocabuli (quod subobscurum est) rationem siue interpretationem, visum est quod scriptum reperi edere. Cùm, itaque, Castor & Pollux Helenae fratres, Domitio victoriam aliquando nuntiarent, ipséque narrantibus minimè crederet, malas, barbámque manibus attrectarunt, atque eam contrectando (si credere dignum est) ex fusca flauam effecerunt: vnde à rutilo, aeneóque barbae colore, Aenobarbi cognomen accepit Domitius, quod postea in familiam transiit, virísque ex ea ortis peculiare id nominis fuit. Vide Ludouicum Cęlium Rhodiginum, lib. antiquarum lectionum 29. cap. autem 8.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer