Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

196.

Figure
Type: drawing

    MOSES Orchanẽ nepotem, cui erat patruus interfecit: ipse quoque à fratre Mahometo vicissim interfectus est. nec connumerantur ambo in serie Turcicorum Imperatorum, quòd paucis admodum diebus imperitarint. Vide Richerium de rebus Turcicis lib. 1.
    MAHOMETES huius nominis primus, Mustaphae & Mosis, eius inquam qui Orchanem ex fratre nepotem è medio sustulerat frater, post Baiazetem Turcis imperat anno mundi 5359. à Christo nato 1397. Sunt qui ea quae de Cyriscelebe feruntur, huic vni tribuant. Is itaque Bulgaros & Valachos praedis & cladibus afflixit, tributúmq; magnum imposuit. Arma deinde in Satrapas Asiae vertit, loca omnia quae Tamberlanes occu pauerat recepit: nihil generis propinquitate commotus, Turcicę nationis cõplures principes ex Galatia, Põto & Cappadocia pul sos extirpauit: alios autem integros atq; incolumes seruauit. Reuersus in Graeciam, Adrianopolim, quae caput est Thraciae, sedis imperatoriae loco habuit, pulsis illinc Christianis. Obiit anno imperij sui 17. regni verò Caroli hoc nomine sexti Francorum Regis 35. Vide Richer. li. 1. & Cosm. Munst. lib. 4.
nn

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer