Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

22.

Figure
Type: drawing

    FELIX constitutus est ab Imperatore Claudio praeses, siue procurator Iudaeae, Samariae quoque & Galilaeae, & regionis quę dicitur trãs Iordanem, anno mundi 4015. post Christũ natum 53. Tertullus coram hoc praeside Paulum accusauit, Paulus vicissim pro se contra Tertullum causam dixit: quibus auditis distulit iudicium Felix in aduentum tribuni Lysiae. Hic Felix frequenter accersens Paulum, loquebatur cum eo, & audiuit ab eo fidem quae est in Christum Iesum. Disputante autem Paulo de iudicio suturo, tremefactus Felix noluit vltra attendere, sed distulit in alium diem: simul sperabat quòd pecunia ei daretur à Paulo. De huius auaritia, & factione cum Ventidio, qua, gliscente pernicie, arsisset bello prouincia, ni Quadratus Syriae rector subuenisset, vide Cor. Taci. li. Anna. 12. item quatenus ad alia, vide Act. 24. ca. Euse. li. 2. ca. 20. Iose. li. Antiq. 20. cap. 9.
    DRVSILLA Agrippę soror, Aziazi Emesorum siue Ama zorum Regis vxor cùm esset, & pulchritudine caeteris praestaret, Felix eam concupiuit: quare misso nuntio, eam in suam partem flexit: nam haec sponte relicto priore marito, huius nuptias secuta est. Vide Iose. lib. Antiq. 20. cap. 9.
bb 2
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer