Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

191.

Figure
Type: drawing

    FRANCISCVS Petrarca, natione Hetruscus, vir doctissimus, Philosophus, Rhetor, & Poëta celeberrimus, literas velut intermortuas quasi ab inferis reuocauit: nec minus sancta conuersatione quàm scientia claruit, multa opera tam in lingua latina, quàm in sua vernacula conscripsit. Amore Christi & Philosophiae salutaris vitam solitariam elegit, in qua Philosophando, orando & scribendo perseuerans, moritur in Eremitorio suo agri Patauini, sub Carolo Imperatore huius nominis quarto, & Gregorio Papa huius nominis vndecimo, anno à mundo condito 5336. à Christo nato 1374. Videto Trithemium.
    IOANNES Boccatius Florentinus itidem Poëta, Philosophus, & Astronomus eruditissimus, multa praeclara volumina tum Latino, tum vulgari suo idiomate conscripsit. moritur statim post Petrarcam. Videto etiam Trithemium.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer