189.
AMVRATHES
huius nominis primus, Orchanis filius, mortuo patre, apud Turcas imperat anno mundi 5311. à Christo nato 1349. Is auitam paternàmq; felicitatem aemulatus est: at verò in Caramanum auum maternum non minus infestus quàm pater fuit, qui socerum occiso eius filio adolescente non minima Ciliciae parte exuerat. Caeterùm à Constantinopolitano Imperatore Ioãne Palaeologo solicitatus Amurathes 12000. Turcarum ei in auxilium mittit: ídq; initium ac origo ruinae imperij Constantinopolitani fuit. Nam Europeis opibus illectus Amurathes, opis denuo adferẽdae simulatione, potiundae tamen Graeciae animo, Genuensium nauibus vsus Amurathes, Thurcarum 60000. in Graeciam transportat: Hellespontum ad Abydum superat: Callipolim cũ aliis oppidis occupat: in ipsum quoq; Imperatorem inexpectatò grauem impetum facit. Postea Seruiam, Bulgariámq; ingressus, Lazarum Seruiae, & Marcum Bulgariae principes, cum paratissimis copiis ei occurentes, ingenti caede profligat, prius occupata Adrianopoli: sed Lazaro caeso, mox à seruo in domini vindictam Amurathes occiditur, anno regni 23. Vide Egna. li. 2. Pau. 10. & Christop. Richerium de rebus Turcarum li. 1.
SOLIMANVS
Amurathis filius, patri in imperio succedens, confestim haereditariae dignitati eripitur, atq; per insidias occiditur à fratre aemulo Baiazete: quamobrem à nonnullis inter Turcicos Imperatores minimè annumeratur. Vide vt supra.