188.
IOANNES
Palaeologus, dictus etiam Calo-ioannes, patri Andronico iuniori succedit, licet Ioannes Cantacuzenus, tutor prudens, imperium administret Constantinopolitanum circa annum mundi 5290. à Christo nato 1328. Tutor itaque Cantacuzenus, ac imperij consors Apocauci fraude (viri quidem obscuri, sed solertis & callidi, ac inter principis amicos ob eiusmodi mores, praecipuae dignationis) & Patriarchae ambitione, in ẽxilium truditur. iniuriae impatiens bellum quinquennale aduer sus Reginam & Ioannem Cantacuzenum Imperatorem, Andro nici filium gerit, Turcarum arma Europae primus infert. Huic tandem proditur Byzantiũ: quod cùm occupasset, nulli molestus fuit, imperij tantùm consortem egit, filia in vxorem Ioanni tradita. Inde in Genuenses, sociis Venetis & Arragoniis, varia fortuna bellum gerit Cantacuzenus: cui & statim ab Ioanne Palęologo exule praedicto bellũ indictum, Turcarũ in primis ope geritur, quibus etiam in Europa locum primus inhabitandum tradidit. Cùm autem improuisus Byzantium, ex Tenedo soluens, ingressus esset Palaeologus, tandem Cantacuzenus imperio relicto, monachũ egit. Palaeologus Matthęum Cantacuzeni filium participem imperij agere volentem, imperium deponere coëgit. & cùm multa bella confecisset Palaeologus, moriẽs filio Manueli imperium reliquit. Vide Egna. li. 2. & Cosm. Mun. li. 4.
MANVEL
praedicti Ioannis Palaeologi filius, post patrem imperat Constantinopoli: septem mares filios hic reliquit, quorum Ioannes natu maximus, morienti successit. Vide vt supra.