186.
PHILIPPVS
Longus Ludouici Hutini Francorũ Regis frater, sucessit ei in regno Franciae anno mundi 5277. à Christo nato 1315. Hic Longus dictus est ob corporis proceritatem ac gracilitatem: id vnum mirum est, quòd neque ab ecclesia, neque à populo quae petebat tributa & vectigalia impetrare potuerit. Puteos elephãtiaci à Iudęis persuasi, veneno infecerũt: quae res occasionem vt pestis grassaretur praebuit: sed vtrique miserè, dato supplicio, perierunt. Constituerat Rex efficere vt vbiq; ponderis, mensurae & pecunię ratio eadem esset: sed morte praeuentus id praestare non potuit. obiit anno regni, quod per Saliquam legem adeptus erat, quinto, nullis confectis bellis: nam festa pax vndique ridebat. in aede D. Dionysij conditus est. Vide Paulum Aemylium de rebus Francorum lib. 8. Gaguin. lib. 7. & Carionem lib. 3.
CAROLVS
huius nominis quartus, cognominatus Pulcher, Philippi Lõgi frater, Nauarrae Rex, quemadmodũ & tres Francorum Reges superiores, succedit fratri in Franciae regno anno mũdi 5282. à Christo nato 1320. Hic in scelera seueris simè animaduertit, iu stitiae & aequitatis cultor fuit. Aquitaniam ingressus, Regum hic primus Papae decimas permisit, vt quaestus particeps fieret. has autem colligebat Papa, vt bello lacesseret Lu douicum Bauarum Imperatorem, quem hostem scilicet ecclesiae iudicauerat. Regnat annos septem: moritur ad saltũ Vicenarum, sepultus in aede D. Dionysij, relicta vxore grauida. Vide autores quos supra.