Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

185.

Figure
Type: drawing

    DANTES Aligerus, Florentinus, cùm humanioribus tum diuinis literis instructissimus, Philosophus ac Poëta, nulli suo seculo secundus, pulsus patria, in Gallia aliquandiu maximè Parisiis, postea apud Arragonum Regem exulans, de sua calamitate varia edidit opera. Tandem exul etiam apud Rauennam obiit, Ludouico Bauaro Imperante, anno mundi 5283. à Christo nato 1321. Videto Trithemium de Scriptoribus Ecclesiasticis, & Supplementum Chronicorum li. 13.
    CANIS Scaliger, à rebus gestis, cognomento Magnus, Veronae vrbis dominium sibi vendicans, rexit eam annos ferè 20. quam etiã variis ac superbis aedificiis ornauit: Picenũ & Romãdiolam omnem sua potius virtute ac liberali humanitate, quàm armis subegit. Princeps hic eloquens, comis, liberalis, oratoribus, historicis, poëtis, omnibus denique doctis fauens, Dantem Florentinum ad se accersiuit, & praemiis ac honoribus eum donauit. Hic sine virili prole moriens, duobus nepotibus, Alberto inquam & Mastino fratribus, vrbis tantae dominium reliquit: obiit Veronae, atque inibi maxima funeris pompa sepultus est, anno à mundo cõdito 5291. atq; à Christo nato 1329. Videto Chronicorum Supplementum li. 13.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer