Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

21.

Figure
Type: drawing

    AELIA Petina Cõsulari patre nata, mox, repudiata Plautia Herculanilla, nupsit Claudio Imp. cum qua item diuortium fecit, ob leuiculas offensas. ex hac Antoniam suscepit quam Cneo Pompeio magno, deinde Fausto Syllae collocauit, quorum alter à Pompeio magno, alter à Fausto Sylla, Syllae Felicis filio originem trahebat. Vide Sueto. in Clau.
    VALERIA MESSALINA Claud. quoque Imp. nupsit: hanc cùm comperisset vir, super caetera flagitia atq; dedecora, se absente, Caio Silio, iuuẽtutis Romanae pulcherrimo, etiam nupsisse, dote inter Auspices consignata, curauit interfici. Vide Cor. Taci. lib. 11. ad calcem. De hac item sic scribit Iuue. Saty. 6.
--dormire virum cùm senserat vxor,
Ausa palatino tegetem praeferre cubili:
Sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos,
Linquebat comite ancilla non amplius vna,
Et nigrum flauo crinem abscondente galero,
Intrauit calidum veteri centone lupanar,
Et cellam vacuam, atque suam: tunc nuda papillis
Constitit auratis, titulum mentita Lyciscae
Ostendítque tuum generose Britannice ventrem.
Excepit blanda intrantes, atque aera poposcit:
Et lassata viris, nondum satiata receβit:
Obscurísque genis turpis, fumóque lucernae
Foeda lupanaris tulit ad puluinar odorem.


   ex hac Messalina Clau. Octauiam, & quem primò Germanicum, mox Britannicum cognominauit, suscepit. Vide vt supra.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer