Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

180.

Figure
Type: drawing

    PHILIPPVS Pulcher, post patrẽ Philippum apud Francos regnat anno mundi 5247. à Christo nato 1285. Hic Palatium in insula quam Sequana Lutetiae facit, extruxit magnificum: vbi forum est quod Parlamentũ vocant. Vniuersam Flandriam Rex, opera Caroli Valesij subigit: Vido Comes cum liberis Lutetiam captiuus adducitur. Rex à Flandris magnificè excipitur. Comes cum filio Hilermo Regi data fide, in patram ad tumultus sedandos proficiscitur: qui vbi nil promouet, ad Regem redit, obítq; Compendij. tribus deinde praeliis plus 20000. Flan drorum caesa sunt. Certis tandem cõditionibus Roberto Vidonis filio maximo, Comitatus Flandriae redditur. Hoc Rege, Cle mens quintus Lugduni in Papã coronatur: sedes Papalis Roma Auenionem transfertur, vbi 70. constitit annos: tribus Cardinalibus missis cum potestate Senatoria, quorum auspiciis Roma & Italia regeretur. Turcis expulsis, D. Ioãnis Hospitalarij Rhodum capiunt: qui ob id ipsum postea vocari coeperunt Equites Rhodij. Templariorum nomen Papa abolet, quorum reditus D. Ioãnis Hospitalariis cõcedũtur. Obiit Philippus Pulcher ad fon tem Blaudi locum natiuitatis, anno regni 28. in aede D. Dionysij sepultus. Gagui. li. 7. Aemy. li. 8.
    LVDOVICVS Hutinus Puchri filius, patri succedit, atq; apud Francos regnat anno mundi 5275. à Christo nato 1313. Hic iam ante matri Ioanae in regno Nauarrae successerat. Engerranus Marinius suppenditur, eius statua è summis palatij gra dibus deiicitur. Regnat Hutinus annos ferè duos: ad Vicenarum saltum moritur, ad fanum Dionysij sepultus. Vide vt supra.
mm

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer