Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

175.

Figure
Type: drawing

    FRIDERICVS , secundus huius nominis, deturbato Othone quarto, imperat anno mundi 5173. à Christo nato 1211. Viguere in hoc principe corporis animíq; dotes, auo simillimus Aenobarbo, militaris laudis appetẽtiss. fuit: Graecã, Latinã, Ger manicam & Saracenicam linguã calluit: bonarũ artiũ disciplinas promouit: Sed has virtutes animi calliditas ac perfidia, et in Guel phũ nomen saeuitia, neq; nõ in Põtifices odiũ obscurarunt. Guel phos ac Gibellinos, perniciossima Italiae nomina, primus inuexit: hi Imperatori, illi Papae fauebãt. Mediolanẽses, qui stabant à Põtifice, vicit. A Papa Innocẽtio quarto, imperio priuatur, ac excõmunicatur. Henricus Thuringiae, dictus Lanthgrauius, Imperator dicitur: bona Italiae pars in Fridericum armatur: Parma ei adimitur: Victoria quoq;, vrbs quam condiderat, & multis orna mentis decorarat, diripitur. Hic Ierosolymã profectus, ita negotium confecit, vt à Sultano non solùm Ierosolyma, sed & multae aliae vrbes ei sint redditae, coronatúsq; est Ierosolymae, quam mu niuit, & Ioppen item aduersus hostium vim. Panormum prosectus, Manfredi filij nothi dolo necatur: sunt qui veneno extinctũ scribunt, cõscio Pontifice. imperauit an. 35. Vide Egn. li. 3. & Carionem li. 3. & Chr. Phry.
    IOLE Ioannis Ierosolymorum Regis filia, nupsit huic Friderico secundo, cui pater in dotem omne ius in Ierosolymae regnum dedit. inde etiam hodie Siciliae Reges, Ierosolymitanos se Reges vocitant: Nam erat Fridericus Siciliae Rex, & Sueuiae Dux. Ex hac vxore filium nomine Conradũ sustulit Fridericus, quem regnorum haeredem reliquit: & Manfredum nothum Tarentinum principem instituit. Aemyl. li. 7. Blon. li. 7. deca. 2.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer