Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

20.

Figure
Type: drawing

    LIVIA MEDVLLINA , cognomine Camilla, è genere antiquo Dictatoris M. Furij Camilli (cuius meminimus in priori huius operis parte pag. 125.) eo ipso die qui erat nuptiis Claudij Imp. atque huius Medullinae destinatus, morbo periit. Vide Sueto. in Claud.
    PLAVTIA HERCVLANILLA , triumphali patre nata, eidem Claud. Imp. nupsit, cũ qua diuortium ille fecit, ob libidinũ probra, & homicidij in virum suspitionem. ex hac Claudiam suscepit, & Drusum, quem puberem amisit, pyro per lusum in sublime iactato, & hiatu oris excepto strangulatum, cui & filiam Seiani desponderat. Vide vt supra. Caeterùm de Seiano ho mine praepotente ac praediuite, cui tandem fortuna nouercam se praestitit, vide Iuuenalem Satyra 10. nam huius exemplo nimias opes, potentiam ac fastum multis exitio esse ostendit Iuuenalis, his versibus:
Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
Inuidiae, mergit longa, atque insignis honorum
Pagina, descendunt statuae, restémque sequuntur.
Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis
Caedit, & immeritis franguntur crura caballis:
Iam stridunt ignes, iam follibus atque caminis.
Ardet adoratum populo caput, & crepat ingens
Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda,
Fiunt vrceoli, pelues, sartago, patellae.
Pone domi lauros, duc in capitolia magnum
Cretatúmque bouem, Seianus ducitur vnco
Spectandus: gaudent omnes.
&c.

bb

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer