Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

167.

Figure
Type: drawing

    MANVEL , siue Emanuel, Caloioannis, vt quidam putãt, filius, vt alij volunt, frater, post eum Constantinopoli imperat, anno mũdi 5103. à Christo nato 1141. Ab hoc Conradus Ger manus Ro. Imperator, sollicitatus est vt opem ei ferret, siue aduersus Rogerium, vtriusque inuasorem imperij, siue vt in Turcas Conradus ipse moueret: sed mutatus Manuel, fame laborantibus Conradi militibus, gypsum cõtusum farinae immiscet: nec sat illi fuit semel id sceleris perpetrasse: simili fraude Ludouicum Francorum Regem, impius ille, decipit: sic breui magna militum nostrorum vis consumpta est: inde Manuelis nomen Francis odiosum. Rogerius Siciliae Rex, omnem Graeciae oram vastauit: Byzãtium etiam per suos duces adeò oppressit, vt sagittas argen teas, aureásq; hortis regiis immiserit. Contra ius gentium Manuel legatum violat Venetûm negotiatores, quos simulata pace euocarat, vno die comprehendit. quare armis pressus Venetis, aequis pensionibus pacem impetrat. Praelium cum Turcis gessit funestissimum, in quo penè captus est. Imperauit annos 38. quibus exactis, monasticam secutus vitam, morbo periit. Vide Blon. lib. 5.deca. 2. Egna. lib. 2. Cos. Mun. lib. 4.
    ALEXIVS , Manuelis filius, puer adhuc, patri successit: Andronico Comneno à patre commissus fuit, qui primò tutorem egit, dein imperij consortem, demum Alexium cognatum quindecim annos natum, cum treis à patris morte annos rerum esset potitus, clam miserè necat, capitéque truncato, reliquum cadauer sacco inclusum in mare proiicit. Vide vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer