Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

166.

Figure
Type: drawing

    LOTARIVS , huius nominis secundus, Saxoniae Dux, ab Electoribus Caesar creatus est anno mundi 5088. à Christo nato 1126. fuit huic cum Conrado tertio de imperio cõtrouersia, qui cùm esset nepos ex sorore, Hẽrici quinti, vt Lotarium anteuerteret, Italiam ingressus, Lõgobardiã occupauit, vbi & ferrea corona insignitus est. Interea à Lotario obsessae sunt & captę vrbes Spira, Vlma, & Norimberga: exinde persequitur Conradum in Italiam: at vbi resciuit Conradus vrbes Germanicas amissas, nílque sibi praesidij expectãdum è Germania, pacis conditiones Diui Bernardi opera, cum Lotario pactus est, atque vltro imperio cessit: post Lotarium tamen etiam imperauit. bis in Italiam profectus est Lotarius, primùm ad compescẽdos motus contra Innocentium, alio Pontifice electo, Romae coortos: deinde contra Rogerium, qui Campaniam & Apuliam inuaserat. Imperat Lotarius hic annos vndecim.
    CONRADVS tertius Lotario succedit, imperátque Romae anno mũdi 5099. à Christo nato 1137. hic mouit in Saracenos, vtiiam dictum est in Carolo iuniore. postea in bello cum Catulis gesto, vrbem quandam cum cepisset, mulieribus abire permittit cum tanta bonorum sarcina, quantam ferre possent. hę verò relictis rebus, nobiles pueros omnes asportate malũt: quos cùm quidam captiuos retinere vellent (bonorum nõ puerorum asportandorum copiam causati) adeò delectatus est Caesar nobilium foeminarum virtute, vt eis non solùm puerorum, sed & omnium opum copiam fecerit.
ll 2
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer