Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

165.

Figure
Type: drawing

    LVDOVICVS Crassus mortuo Philippo patre, continuò Aureliani inungitur à Gilberto Senonum Archiepiscopo, causante Remensia sacra expectari, nimis longum: nempe anno à mondo condito 5071. à Christo nato 1109. Nobiles & Principes ab Anglo Rege adiuti in Regem seditionem mouẽt, quem diu multúmque vexarunt: tandem tamen superior euadit Rex. Tunc coepit initium belli Anglici, quod sexcentis foederibus compositum semper renouatur. Gelasius Papa in Galliam venit, opem implorans aduersus Caesarem. Henricus Caesar ab Anglo socero impulsus Galliam inuadit: timore perculsus, Regis potẽtia cognita, domum reuertitur: paulò pòst in amicitiam cum Rege rediit, re cum Papa composita. Ludouicus iunior Remis presente patre, à Papa Innocentio vngitur in Regem. post sex annos Parisiis obit pater Crassus, anno regni 28.
    LVDOVICVS iunior, proximè supradicti filius, succedit patri in regno Franciae anno mundi 5099. à Christo nato 1137. Hic D. Bernardi consilio, Conradum Imperatorem secutus, exercitum in Saracenos duxit, atque vnà cum vxore per Germaniam & Hungariam, Constantinopolim se contulit: deinde Ierosolymam ipse & Conradus, cladem cum vterque accepisset, ad Regem Balduinum adeũt. tunc coniunctis viribus Damascum oppugnant, sed dissidio ac dolo obsidionem relinquere coguntur. Redit ad suos Conradus. Galli in Syria multa mala pa tiuntur: Rex in reditu penè captus, Georgij Siculi Regis Praetoris ope euadit. multae ingentes pugnae à nostris in Asia & Ierusalem ante reditum commissae. Aemyl. li. 5. Regnat an. 43.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer