Volltext: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

19.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10050429: »Sestertius of Claudius / Legend in Oak (RIC 112)«
  · Census ID10050192: »Sestertius of Claudius / Arch (RIC 114)«
  · Census ID10050378: »Sestertius of Claudius / Spes (RIC 115)«


    CLAVDIVS Drusi, Germanici ex minore Antonia filius, Liuillae & alterius Drusi frater, Romae post Caligulam imperat anno mundi 4004. à Christo nato 42. Hic Lugduni natus est, quem mater portentum hominis dictitabat: auia Augusta pro despectiss. semper habuit: soror Liuilla, cum audisset imperaturum, tam iniquam sortem pop. Ro. palam detestata est. Fortunae ludibrio ad imperium, cum latitaret extrema pertimescẽs, interfecto Caligula, venit: quod nõ minore socordia quàm crùdelitate per annos ferè 14. vexauit. Britanniae bellum intulit, eámq; in deditionem accepit. Orcades insulas Ro. imperio addidit. Hic Messalina vxore sua vixdũ supplicio affecta, quòd C. Si lio nupsisset, Agrippinam Germanici fratris filiam, nouo exemplo, liberis duobus nouercam superinduxit: cùm paulò ante pro concione confirmasset, quatenus sibi malè cederẽt matrimonia, in coelibatu se permansurum, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi manibus ipsorum. Praeterea Britannico filio priuignum Neronem anteposuit: cuius insidiis, & Agrippinae matris, veneno in boleto dato periit, anno aetatis 64. imperij 4. exortus crinitae stellae, tactúmq; de coelo monumentum Drusi patris, pręsagia mortis eius praecipua fuere: & in vltima cognitione pro tribunali accessisse se ad vitae terminum semel atq; iterum pronun tiauit. Vide Sueto. in Claud. Cae.
    AEMYLIA Lepida, Augusti proneptis, Pauli Aemilij Censoris filij, & Iuliae, neptis Augusti, filia, prima omnium desponsata est Claudio: sed eam, quòd parentes eius Augustũ offen derant, virginem adhuc repudiauit. Sueto. in Clau.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer