Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

161.

Figure
Type: drawing

    EVDOCIA cũ filiis imperat Constantinopoli post Constantinum Ducam, anno mundi 5031. à Christo nato 1069. Poterat muliebri fortasse prudentia haec, si foris cessassent bella, imperium domi administrate: sed lacessentibus vndique imperium barbaris, vicit eorum sententia, qui rebus pręficiendum virum appositum ac idoneum contendebant. Quare iurisiurandi oblita, quo marito Ducae, morienti, se obstrinxerat, nõ superinducturam se virum, etiam si coacta esset, Romanum cognomine Diogenem, post menses imperij septem, in virum Eudocia assumit, qui rempubl. prudentia ac fortitudine tueretur: at poenituit statim Eudociam, quòd vir hic insolẽs rem ad se totam traheret. Vide Egna. lib. 2. Cosmog. Mun. lib. 4.
    ROMANVS Diogenes Eudocię vir, imperat Constantinopoli, anno mundi 5032. à Christo nato 1070. duas hic suscepit expeditiones vario rerum successu: prior quidem optimè cessit, posterior autem pessimè: nam vel fugatis, vel caesis militibus suis ipse Imperator Constantinopolitanus capitur: quod ad eam diem nunquam contigerat. Ferunt tamen Turcam nomine Azan, ad primum huius euentus nuncium, vix credentem cõstitisse: mox ad se adductum Ro. Diogenem, & cognitũ, in precio habuisse: ac amplis donatum muneribus, pace inita, dimisisse. Sed ad primum aduersae cladis nuncium, vt ferè fit, omnia Cõstantinopoli iam mutata erant: Eudocia nempe relegata est: Romano abdicatum est imperium: Michaël Imperator creatus, Romanum Diogenem victum, deditúmque, contra iusiurandum exoculat, ac in insulã deportat, vbiab vxore Eudocia sepelitur, post annos imperij ferè quatuor. Vide vt supra.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer