Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

157.

Figure
Type: drawing

    ZOE , ab exilio & monasterio assentiente vniuersa plebe (vti dictũ à me est) reuocata, & Michaele Calaphate exoculato, imperij fasces suscipit Constantinopolitani, vnà cum sorore Theodora. anno mundi eodẽ quo Michael Calaphates quatuor menses imperauit: itaque flagitia Imperatorum effecere vt muliebre aequius videretur imperium. At verò, cùm sit varium, ac mutabile semper Foemina, vt inquit poeta, Zoe sexagenaria, ardens tamen adhuc libidine, Cõstantinum Monomachum ab exilio reuocat, sibíque eum maritum adiungit: curátque vt sceptrum imperij illi tradatur, cùm foeminarum vix treis menses durasset imperium. Vide Egna. lib. 2. Cosmog. Munst. lib. 4.
    CONSTANTINVS Monomachus, imperatorij quidem & ipse stemmatis, quem sibi in virum asciuit Zoe, Gonstantinopoli imperat anno mũdi 5005. à Christo nato 1043. Hic ignauus, & luxu totus diffluens, con cubinã, egregia alioqui forma, iustae vxoris loco habuit, quam efflictim deperiit. Sustinuit tamen duo grauissima bella ciuilia, alterum à Maniace Georgio, alterum à Leone Tornicio, illata: & multa externa. Turcarum arma tunc primum per Asiam latius sunt euagata: victi tamen Roxolani, & Patzinacae, Scythicum genus hominum. Zoe vxore septuagenaria fato mox functa, & ipse tandem podagricus, & pleuritide correptus obiit, anno imperij ferè 13. Vide vt supra.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer