Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

155.

Figure
Type: drawing

    MICHAEL Paphlago, Zoës adulter, quíque eius virum Romanum Argyropylum intra balneas immerserat, ab eadem Imperatrice Zoë Imperator instituitur Constantinopoli, anno mundi 4996. à Christo nato 1034. Fuit hic mancipium barbarum, nulla re nisi forma commendatum, mente etiam commo tum, labénsque ad singula momenta, spuma insuper oris foeda. Quis non effrenem in quinquagenaria muliere Zoë libidinem, amorémque foedissimum execretur, aut fortunae aleã in hoc principe non admiretur? asciuit primùm illa omnem sibi potestatem, Michaële velut ministro vsa, sed non diu durauit haec obseruantia: nã Michael imperij habenas retinuit, nec malè rexit. Tricennales inducias cum Aegyptio Rege percussit: Edessam obsidione liberauit: domi in suos facilis, vni Zoë, propter expertam libidinem, parum aequus fuit. Intercutis morbo Iaborãs, Michaëlem Calaphaten haeredem imperij dixit. imperauit annos ferè septẽ. Vide Egna. lib. 2. Cosmo. Mun. lib. 4.
    MICHAEL Calaphates à Zoë adoptatus, eius pedibus aduolutus iurat se titulo tenus imperaturũ, potestatẽ penes eam mansurã: his blandiciis ad imperiũ euehitur Constantinopolitanum, anno mundi 5004. à Christo nato 1042. paulò pòst in Zoën machinatur, fingens ab ea sibi structas vitae insidias, ac venenum positum, à quibus innocẽs erat: relegat itaque eam in insulam, detõdet, ac monacham facit: interim genio ipse indulget. Id iniq́; ferens plebs, Theodorã Zoës sororẽ, Imperatricẽ creãt: Zoën reuocant: Michaëlem fugientẽ, capiunt, exoculant, vnà cũ fratre: quae familiaris Graecis poena est. Sic praeter sordes parentum, qui naues apud Paphlagonas pice oblinerent, vnde Calaphates etiam dictus, auarè, perfidè, ac crudeliter imperat Michaël hic, menses quatuor. Vide vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer