Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

154.

Figure
Type: drawing

    MELLVSINA , quae olim apud Mellam & Lusignanum dominabatur (vnde fortè Mellusinę nomẽ accepit) Comitis cuiusdam Pictauiensis soror, aut (vt alij volunt) filia fuit: haec Raimondo, Comitis cuiusdam filio, seu nepoti, nupsit, ex quo Gotfridum Magni dentis suscepit, atque alios fortissimos milites: ídque circiter annum à mundo condito 5040. à Christo nato 1078. regnante apud Frãcos Philippo huius nominis primo, Roberti, Capeti filij, aut (vt alij censent) Henrici, Roberti filij, filio: non autem regnante Philippo illo secundo, qui Ludouici filius, fuit: vt malè quidem, Aquitaniae Annales ferunt. Quod autẽ fingitur fuisse Mellusina semiserpens, id fortasse non absurdum fuerit sortilegio tribuere, cuius peritissima esset, sicuitetiam tũc temporis ars magica erat vulg atissima: vel quòd pro insigni tale etiam monstrum ipsa gestaret. Vide Annales Aquitaniae.
    GOTFRIDVS Magni dentis, Mellusinae supradictae filius, vnà cum fratre, Gotfridum Bolionium, siue Bilionensem, in expeditione Ierosolymitana secutus est, vbi strenuum se militẽ praestitit. Ab hoc Gotfrido Magni dentis originem traxere Cypri insulae Reges complures, cognominis Lusignani. Videto Annalium Aquitanię, partem tertiam: nam in partes quatuor digestus est liber 15.
kk 4

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer