Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

153.

Figure
Type: drawing

    HENRICVS huius nominis primus, Roberti Frãcorum Regis filius, succedit patri, regnátque apud Francos anno mũdi 4992. à Christo nato 1030. Contendit Henricus hic (minor natu, vt aiunt, sed à patre haeres nuncupatus) cum Roberto fratre, cuius partes Odo Campaniae, & Balduinus Flandriae Comites sequuntur: Henrici verò partes Robertus Normaniae Dux sequitur: priores ab Hẽrico vincuntur: frater Robertus Ducatu Burgundiae contentatur. Rodulphus Trans Iurensis Burgundiae Rex, regnum Imperatori Conrado dat: Odo Campanus suũ iure censet, armísque inuadit: tũc in Comitatum qui ad imperij ditionem, & in Ducatũ, qui ad regiam pertineret ditionem, diuiditur Burgundia. Henricus Philippum filium Regem creãdum, coronandúmque Remis curat: moriens Balduinũ Flandrię Comitem filiis suis tutorem dat. Vide Aemyl. lib. 3. Gag. lib. 5. Regnat Henricus annos triginta, & sepelitur in aede Diui Dionysij ad Patisios.
    PHILIPPVS Henrici supradicti filius adulescens, succedit patri in regno Franciae anno mundi 5022. à Christo nato 1060. Balduinus Regis tutor, simulat in Saracenos bellũ, quo audaces nobiliũ animos reprimat. Hoc Rege è Galliis duae illustres prodiere familiae, quae apud exteros duo potentissima regna erexerunt. Gulielmus nothus, Normanorum Dux, Angliã Rege caeso occupat: Gothofredus Bullionius terram sanctam, & Ierusalem postea obtinet 39. obsidionis die, anno mundi 5060. à Christo nato 1098. Obiit Philippus Meleduni, anno regni sui 49. Ad aedem Benedicti prope Ligerim sepelitur. Vide Gaguin. libr. 6.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer