Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

18.

Figure
Type: drawing

    DRVSVS , Claudij Caesaris pater, olim Decimus, mox Nero praenomine, ex Liuia Drusilla natus est, intra mensem ter tium quàm grauida abducta esset ab Augusto, ex contubernio ac matrimonio Tiberij patris Imperatoris: fuítq; suspicio ex vitri co per adulterij consuetudinem procreatum Drusum. Is in Quęsturae Praeturaeq́ue honore, dux Rhetici, deinde Germanici belli, Oceanum Septentrionalem primus Romanorum ducum nauigauit: tránsq; Rhenum fossas noui & immensi operis effecit, quae Drusianę vocatae sunt: hostem frequenter caesum in intimas solitudines egit. Inito consulatu, atq; expeditione repetita, obiit diem in aestiuis castris, quae exeo scelerata sunt appellata. Hunc Augustus tantopere & viuum dilexit, vt cohęredem semper filiis instituerit: & defunctum ita pro concione laudauerit, vt deos pre catus sit similes ei Caesares suos facerent: sibíque tam honestum quandoq; exitum darent quàm illi dedissent. nec contentus elogium tumulo eius, versibus à se compositis insculpsisse, etiam vitae memoriã prosa oratione cõposuit. Vide Suet. in C. Clau. Cae.
    ANTONIA minor, Drusi supradicti vxor fuit, ex qua liberos complures suscepit, verùm tres omnino reliquit, nempe Germanicum, Liuillam, & Claudium, qui postea imperauit. Hęc Antonia M. Antonio, & Octauia genita est, quę sororem habuit maiorem eiusdem nominis, Domitij Aenobarbi vxorem. Vide Plutar. in M. Antonio.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer