Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

151.

Figure
Type: drawing

    HENRICVS huius nominis secundus, Bauarus, dictus Claudus Othonis primi vel filius, vel ex filio nepos (nam id ambigitur) designatus est Imperator Romanus, anno à mũdo condito 4964. à Christo nato 1002. Romae post aliquot annos coronatur. Principio Bohemos & Vandalos bello fatigatos tributarios ac subditos fecit: Metas & Gandauum obsedit: Lotarin giam ac Flandriam debellauit: post haec accepta Romae imperiali corona, in Capuam mouit: Saracenos ex Italia expulit. Constantinopolitani Imperatoris Ducem Bubaganum, Saracenis fauentem, bello insecutus est acerrimo. Troiam in Apuliae finibus, vbi olim Annibalis castra fuere, à Graecis aedificatam obsedit, & per deditionem accepit. Hic Episcopatus Bambergensis fundator, Bambergę sepultus est. Hungaros debellatos ad fidem Christianam pertraxit, data sorore Hungarorum Regi in matrimoniũ. Cunradum Francum, hoc nomine secundum, Caesarem creauit, addito legitimo Electorum suffragio. Hunc cum vxore Cunegunda virginitatem perpetuam obseruasse sunt qui scribant, ac post mortem miraculis claruisse. Primus Electorum principum suffragiis Caesar, iuxta Gregorij formulam designatur: imperátque annis 22. Vide Blon. lib. 3.deca. 2. Egna. lib. 3.
    CVNEGVNDA Henrici secundi supradicti Imperatoris vxor fuit: quam castissimam fuisse, quinimo virginitatẽ perpetuam vnà cum viro obseruasse, memoriae proditum est. Vide autores quos supra.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer