Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

150.

Figure
Type: drawing

    HVGO Capetus Parisiorum Comes, mortuo sine liberis Ludouico huius nominis quinto Francorum Rege, Lotaringiae Ducem ac Lotarij Regis fratrem, Franciae regno inhiantem, repressit, atque ex insidiis cepit: deinde vi & militum fauore, Hugo primùm Nouioduni Rex salutatur, mox Remis cõsecratur, anno mundi 4949. à Christo nato 987. Hic cùm annum solus regnasset, Robertum filium, liberalioribus literis institutũ, Aureliani coronandũ curauit. Nã ipse Hugo neque diademate, neque regiis insignibus vnquam, sed tantum vi & armis vsus est. Regnat, tam solus quàm cum filio Roberto, annis nouem. Vide Aemy. lib. 3. Chron. Reg. Franc. Sabaudię domus apud Allobrogas, hoc Rege in Comitatum primùm erigitur.
    ROBERTVS , Hugonis Capeti filius, succedit patri, & solus apud Francos regnat anno mundi 4958. à Christo nato 996. Henricus Dux Burgundiae, quòd liberos nullos suscepisset, Ducatum suum Regi testamento legat: quem confestim Rex Hugonis filio, eiusdem nominis Roberti, tradit: eúmque mittit aduersus Landricum Niuernensem Comitem Burgundionibus acceptissimum. Senonũ vrbs¦ob Comitis Reginaldi scelus, Regis patrimonio adiicitur. Rex cũ Ricardo Normaniae Duce Valentianas proficiscitur, opem laturus Balduino Flandriae Comiti, quas is contra Henricum Imperatorem occupauerat. Aduentu Francorum Caesar soluere obsidionem cogitur: sequitur exinde incredibilis fames & pestis. Pace terris, veniáque à numine reddita, Henricus Caesar, Robertúsque Rex, ad Charum fluuium conueniunt, ac pacem firmant. Regnat annis 34. Vide Aem. li. 3.
kk 2

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer