Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

147.

Figure
Type: drawing

    OTHO iunior, siue Otho huius nominis secundus, superioris Othonis filius, patri Romanorum Imperatori succedit anno mundi 4935. à Christo nato 973. attamẽ à patre iam ante sex annos fuerat Imperator creatus: cuius etiam opera Saracenos, Graecósque Calabria expulerat. Hic mortuo patre Henricum Ba uariae Ducem nouis rebus studentem, debellauit: atque aduersus Lotarium Francorum Regem, qui sibi Lotaringiam asserebat, Galliam ingressus, foedis populationibus eam vastauit. At dum reuertitur, in Axonę fluuij transitu graui incommodo à Francis afficitur, quibusdam ex suis militibus vorticibus absorptis, pluribus ab insequente hoste interfectis. Dum in Italiam festinat ad famam Graecorum principum, qui Saraceno etiam milite instructi Italiam sibi vendicabant, vincitur: ac scapha conscensa, à piratis captus, in Siciliam ducitur: liberatus, omnem in Beneuentanos iram, quòd signa deseruissent, effundit: ciuitatem capit, spoliat, incendit. Tandem fato concessit, cum imperasset solus post patrem annos decem. Consulito Blond. lib. 3. Deca. 2. Egna. lib. 3. Ab. Vrsper.
    THEOPHANIA vxor huius Othonis secũdi filia fuit, Nicephori Graecorum Imperatoris, quem regno pulsum, restituit, & confirmauit Otho. Vide Sup. Chro. lib. 12.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer