Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

139.

Figure
Type: drawing

    BERENGARIVS hoc nomine primus, Foroiulij Princeps, ex genere Longobardorum, Arnulpho successor in imperio ab Italis creatur, eodem anno quo Ludouicus, de quo proximè, à Gallis & Germanis. Itali siquidem assiduis barbarorũ incursionibus vexati, ius antiquum, & veterẽ imperij gloriã amittere nolentes, hunc sibi praefecerunt: fuit ingenio & re bellica po tens. Guidonem Spoletinum Ducẽ interfecit. imperat annos ferè quinque. Videto Chro. Impe. Scribit Ioannes Carion li. 3. hũc Berengarium collectis ingentibus copiis aduersus Hungaros quanquàm infeliciter pugnasser, attamen ex ea expeditione tantam nominis existimationem consecutum esse, vt postea Caesarẽ se voluerit nominari. Chronica Phry. referunt hunc Berengariũ ad Arnolphi Imperatoris Romani tempora. Cęterũ imperij Romani maiestas in Arnulpho defecit, quae tanta indole à Carolo magno quaesita fuerat, & ad Germanos translata est. terra certè Itala sub Gallorum principatu adeò floruit, vt vetera Romanorum principum tempora minimè desiderares, sed & anni sexaginta vsque ad Othonem primum Saxonum Regem, quibus nul lum non calamitatis genus sensit Rom. imperium, ac terra Itala, effecere vt Gallicum nomen desiderabilius foret. Vide Egn. li. 3.
    BERENGARIVS secundus priori succedit anno mundi 4868. à Christo nato 906. Hic post tertium aut quartũ annum à Rudolpho Burgundo Rege pellitur. Vide vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer