Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

137.

Figure
Type: drawing

    ODO , Roberti Andium Ducis filius, alienus à genere Caroli Magni, tutórque Caroli Simplicis, iussus regnat apud Frãcos post Carolũ Crassum, anno mundi 4852. à Christo nato 890. nec obstitit Arnulphus Crassi curator, & Augustus Imperator sa lutatus, qui regnum occupare satagebat. IsOdo aduersus Normanos praeclarè se gessit. Franci biennio postquam Odonẽ Regem salutarunt, in Aquitania omnino eum regnare iubẽt, assum pto Rege, ante tempus, Simplice adolescẽtulo: id ęmulatione factum putarim: multi enim pro vno tutores exorti sunt, atque armis in Odonem actum ac decertatum est: aduersus quem Arnulphus Augustus accersitus est: virtute tamen, opibus, fortunáque superior Odo euasit. Odo in Galliam attulit nobile illud signum innumeris sparsum liliis, quod ad Caroli sexti tempora durauit. numerantur anni regni huius nouem. Vide Aemy. lib. 3. & Gag. Chro. li. 5. moriens Odo pupillo Simplici regnum restitui iussit.
    CAROLVS Simplex, Balbi filius, post Odonem tunc demum dicitur regnasse apud Frãcos, nempe anno mundi 4861. à Christo nato 899. huic pupillo coram proceribus regnũ iubet restitui Odo animam agens. hoc Rege finitum est bellũ Normanicum: Rhollo primus Normaniae Dux factus est. Tot rerũ fluctus in Gallia extitere à Balbo ad Simplicem, vt vix certò sciri possit quis potissimum regnarit. Robertus Odonis frater, regni ęmulus, aduersus Simplicem pugnãs occiditur. Herbertus, cuius sororem in vxorem duxerat Robertus, Simplicem ad se in speciem rei componendae accersit, & in carcerem Peronę cõiicit: vbi post annos tres moritur, ac Peronae sepelitur. Aemyl. lib. 3. regnat annis 27. fuítque iuxta nostram supputationem 32. Francorum Rex.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer