Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

16.

Figure
Type: drawing

    LIVIA Horestilla C. Pisoni cũ nuberet, iussa est ad C. Caesarem Caligulam deduci. hanc Caligula intra paucos dies repudiauit, ac biennio pòst relegauit, quod repetiisse vsum prioris ma riti tempore medio videbatur. Sueton. in Caligula.
    LOLLIA Paulina, C. Memmij Consularis, ac exercitus Ducis vxor fuit. hanc quoq;, facta mentione auiae eius, vt quondam pulcherrimae, subito ex prouincia euocauit C. Caesar Caligula: ac perductam à marito iunxit sibi, breuíque missam fecit, interdicto cuiusquam in perpetuum coitu. Vide vt supra.
Figure
Type: drawing

    CAESONIA neq; facie insigni, neq; ętate integra, matérq; iam ex alio viro triũ filiarum, sed luxuriae ac lasciuiae perditae, & ardentius & constantius amata est à C. Cę sare Caligula: quam sępe chlamyde peltáq; & galea armatam, & iuxta adequitantem militibus ostendit, amicis verò etiam nudam: quam enixam vxorio nomine digna tus est, vno atq; eodem die professus & maritũ se eius, & patrem infantis ex ea natae: nec vllo firmiore indicio sui seminis esse credebat infantem hanc, quàm feritatis, quae illi quoque tanta iam tunc erat, vt infestis digitis ora & oculos simul ludentium infan tium incesseret. periit cum viro Caesonia, gladio à Centurione confossa, cuius etiam filia parieti est illisa. Vide vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer