Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

132.

Figure
Type: drawing

    LOTARIVS post patrem Ludouicum Pium Romę imperat anno mundi 4802. à Christo nato 840. hic paterna diuisione inter filios minimè contentus, omnia sibi, tanquã natu maximo, & Imperatori à patre declarato, vendicabat. bellum inter fratres vtrinque atrox & cruentum die paschae, dum vterque alteri insidias parat, committitur ad Fontoniacum in Altissiodorensibus: tot hominum millia vtrinque cecidere, vt cõuulsae prope sint imperij vires: victus tamen est Lotarius à Carolo caluo: qui cùm bellum iterum repararent, iterum fusi, pacẽ petiere: quadraginta vtrinque dictis arbitris, foedus ineũt: imperij titulo, Lotario Italia, cum Prouincia, & Lotaringia, ab se sic dicta, cessit: Ludouico Germania, Carolo Francia, quae Britannicum Oceanum & Mosam terminos haberet. Huic Carolo Francici nominis primo, separatim contigit quod verae Franciae regnum nunc dicitur: nam Carolus Magnus, & qui praecesserant, Germanicũ quiddam referebant. Lotarius Ludouicum filium in consortem imperij assumpsit: & post aliquot annos imperio se abdicans, mo nasticam vitam vixit, taedio (vt opinantur) rerum aduersarũ. Imperat Lotarius annos 15. Vide Blond. Aemy. lib. 3. Egna. lib. 3.
    LVDOVICVS Lotarij filius, post patrem Romae imperat: inter eum, & Carolum Caluum patruum, minimè conueniebat, propter Austrasiam quę Lotarij fuerat, quam tamen sibi Cal uus vendicabat, sed compositis rebus, cum imperasset annos 21. moritur, superstite filio Ludouico. Vide Egn. lib. 3.
ii

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer