Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

126.

Figure
Type: drawing

    CONSTANTINVS , huius nominis sextus, succedit patri, Leoni quarto, imperátque cum matre apud constantinopolim, anno mundi 4744. à Christo nato 782. Hic & mater cius, persuasi consilio Therasij Patriarchae Constantinopolitani, septimam synodum in Nicea vrbe 350. Episcoporum celebrarunt, in qua sanctorũ imagines templis restitutae sunt. Nec multó pòst tamen, Constantinus iam adultus, matrem haud amplius passus imperare, imperio deiicit, eiectámque in ordinem redigit. Nicephorum, in quem suffragia multorũ tacitè in clin abant, oculorum & linguae vsu priuat. Et ne quid sceleris deesset, Maria vxore monasterio obtrusa, quę filia erat Caroli magni, Theodo ram concubinam superinducit: ídque etiam matris consilio, vt filium inuisum omnibus faceret: vnde mox rerum sola potita, filium in potestatem redactum excęcat. Consulito Blondum & Baptistam Egna. lib. 2.
    IRENE , Attici sanguinis mulier, Leonis quarti vxor, atque huius Constantini mater, imperauit cum filio puero admodum, annis nouem: deinde à filio deiicitur. Verùm exacto circiter anno deiectionis septimo, iterum, sed sola, quatuor annos imperat. Postea à Nicephoro pulsa, in Lesbum insulam relegatur. Hac principe, Carolus Magnus à Leone tertio huius nominis Romano Pontifice, Imperij Romani corona donatur, virtu tis ac pietatis gratia. Vide Egna. lib. 2.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer