Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

124.

Figure
Type: drawing

    CHILDERICVS , huius nominis tertius, dictus stupidus, ob ignauiã, fratri suo Theodorico secundo supradicto, succedit in regno Franciae anno mundi 4703. à Christo nato 741. hoc principe, Gripho haereditate Martelli patris priuatus, Laudu num arcem belli occupauerat, mox fratribus in fidem se permittere cogitur. Carolomanus eius frater Roma rediens, abiectis omnibus fortunis, in coenobium secessit: deinde in montẽ Cassinum migrauit, tõsu, habitúque monachi. Childericus anno regni nono, cum regio nomine indignus ac solij dehonestamentũ videretur, opera Pipini consilióque Zachariae, Pontificis, regno pellitur: conuentu praeterea habito, mira procerum consensione Pipinus ipse salutatur Rex: Childericus fit monachus. Vide Aemyl. lib. 2. Chroni. Reg. Franc. Gag. lib. 3. defecit primùm in hoc Childerico masculea Regum Francorum progenies.
    PIPINVS Breuis, Francorum Rex dicitur anno mundi 4712. à Christo nato 750. In hoc defecit prima Francorum Regum masculea proles. Pipini praesidiũ contra Aistulfum Longobardorum Regem Papa implorat: conscripto exercitu Pi pinus Italiam intrat: Aistulfum Papiae obsidet, atque ad deditionem cogit. Papae exarchatum Rauennatem dono dat, monitis ctiã Constantini Copronymi Imperatoris neglectis. Vide Blon. lib. 1. Dec. 2. Aemy. li. 2. Aistulfus Longobardorũ Rex inter venandum obiit. Rex Pipinus Parlamẽtum in Frãcia instituit: Parisiis obiit anno regni 18. relictis filiis Regibus, Carolo Magno & Carolomano: succedit ei in Franciae regno Carolus Magnus anno mundi 4730. à Christo nato 768. qui imperat Romae anno mundi 4763. de quo, vt Imperatore, suo loco meminerimus: à Pharamundo ad Pipinum sunt anni 331. à Meroueo 302. à Clodoueo Christiano 252.
hh 5

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer