Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

15.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10025292: »Sestertius of Caligula / Adlocutio (RIC 32)«
  · Census ID10025731: »Sestertius of Caligula / 3 Sisters (RIC 33)«
  · Census ID10025021: »Sestertius of Caligula / SPQR (RIC 37)«


    C. CAESAR , Caligula cognominatus, Germanici filius, & Drusi, priuigni Augusti, & ipsius Tiberijnepos, Romae imperauit anno mundi 4000. post Christum natum 38. Hic veneno Tiberium, cui successit, aggressus esse dicitur, quinetiã manu sua spirãtis adhuc fauces oppressisse liberto, qui ob atrocitatem facinoris exclamauerat, confestim in crucem acto. Initio imperij popularem se ostendit, dein monstrum se exhibuit, luxu, incontinẽtia, atrocitate. Dictum est de eo, nec meliorem ab initio principem, nec peiorem postea fuisse. vnam ceruicẽ populo Romano optauit, quo facilius vno ictu abscindi posset: dixítq;, oderint dum metuant. cum omnibus sororibus suis stupri consuetudinem fecit: has etiam saepe exoletis suis prostrauit: quò facilius eas condemnauit, quasi adulteras, & insidiarũ aduersus se conscias. Multos honesti ordinis, deformatos prius stigmatum notis, ad metal la & munitiones viarũ, aut ad bestias cõdemnauit: aut bestiarum more quadrupedes cauea coercuit: aut medios serra dissecuit: nec omnes grauibus ex causis: verùm malè de munere suo opinatos, aut quòd nũquam per genium suum deierassent. Palam queri solebat nullis calamitatibus publicis tempora sua insigniri, tam fla gitiosus ac funestus, vt etiam Tiberij dedecora purgauerit. Bellum contra Germanos suscepit: & ingressus Sueuiam, nihil strenuè gessit. Tandem cum aduersus cunctos ingenti auaricia, libidine, crudelitate saeuiret, interfectus est in palatio. Imperauit annos 4. vixit 29. Suet. in vita C. Cae. Caligulae. dictus est autẽ Caligula, vt inquit Aur. Victor, cognomentum calceamenti militaris, id est Caligulae sortitus, quia natus in exercitu fuerat.
    IVNIA Claudilla, M. Syllani nobilissimi viri filia, nupsit C. Caesari Caligulae, quam amisit ex partu, etiam antequam imperaret ipse, nempe viuo Tiberio, cui successit. Sue. in C. Caes. Cali.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer