Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

122.

Figure
Type: drawing

    CLOTARIVS , huius nominis quartus, Francorum Rex 19. extitit. Nã cũ Carolus Martellus è custodia nouercę Plectrudis elapsus esset, Chilpericum Danielem, Regem à morte Dagoberti statim creatum, persequitur, & magna tandem clade castigat ad Vinciacum Samarobrinensium: iterúmque eundem cum Eudone Aquitaniae duce, quem in auxilium aduocarat Chilpericus, fugat: & Ramanfredum Andegaui assequitur. Tunc Martel lus Regem salutat Clotarium quendam (nonnulli scribunt fuisse Dagoberti secundi fratrem, alij autem auunculum aut patruũ) qui annos duos regnat: sepultus Canciaci cum Childeberto & Dagoberto.
    CHILPERICVS huius nominis secundus, Francorum Rex vicesimus, qui antea & Daniel vocatus & monachus fuisse dicitur, siue vera Clodouei magni soboles, siue falsa, mortuo Clotario, ex Vasconia à Martello reuocatur: quem reddidit Eudo cum parte gazę. Vt venit Chilpericus, Regem sibi facit eum Martellus anno mundi 4683. à Christo nato 721. regnat Chil pericus hic, qui & Daniel, annos quinque, deinde moritur, & sepelitur Nouioduni. Vide Chro. Regum Francorum.
hh 4

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer