Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

121.

Figure
Type: drawing

    ARTEMIVS , qui & Anastasius secũdus, ab exercitu Imperator creatus, in Philippicum, vti dictum est, insurrexit, regno oculísque eum priuauit, nec tamen occidit. Hic imperiũ adeptus est anno mundi 4676. à Christo nato 714. Cùm optimè quae ad pietatem attinent instituisset, classem ingentem aduersus Arabes in Alexandriam misit. Verùm classiarij quidam cõtumacius agentes, qui illum oderant, domum reuersi, Theodosium ignobilem alioqui virum Imperatorem creant: captáque Cõstantinopoli, monasterio Anastasiũ includunt, annos tres imperantem. Vide Pau. Diac. lib. 8. Egn. lib. 2. Ab. Vrsp.
    THEODOSIVS Atramitenus coactus à militibus sumpsit imperium: anno mundi 4679. à Christo nato 717. Hic ad Niceam graui praelio Artemium vicit: obscuro licet loco natus, non poenitendum Imperatorem egisset, si diutius illi per Leonẽ & Cononem, Oriẽtis praefectos, imperare licuisset. Verùm cùm Leonem exercitus Imperatorem dixisset, pertęsus belli ciuilis Theodosius, cessit imperio, monasticam vitam amplexatus. Vide Diac. lib. 8. Egna. lib. 2. Ab. Vrsper. hic annum imperat.
    LEO Isaurus sceleratus, imperat post Theodosiũ. huius tem poribus Saraceni triennali obsidione terra mariq́ Constantinopolim obsident: verùm peste faméque confecti, à Bulgaris etiam faepe victi, classe magna ex parte igne sub aquis ardente consumpta, numinis iram sensere: nec minori interim clade in vrbe faeuitum, trecenta & amplius ciuium millia peste faméque cõsumpta sunt. Hic, in gratiam duorum Iudaeorum, imagines sanctorũ deiecit atque incendit. imperauit annis 24. Vide Diaco. lib. 8. Egna. lib. 2.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer