Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

119.

Figure
Type: drawing

    ABSIMARVS , qui & Tiberius tertius, ab exercitu Imperator eligitur, cum Leontius ingenti classe parata aduersus Arabas Africam occupantes, infecta re rediret, anno mundi 4661. à Christo nato 699. Hic Arabas, opera fratris, repressit. Philippicum nobilitatis praecipuae Chersonam relegauit, quòd aquila caput obumbrasse videbatur Philippico dormienti. Caeterùm septimo post anno, reuerso tandem Iustiniano, qui pulsus fuerat, ab eóque captus, vnà cum Leontio interimitur: calcato prius eorum collo, à Iustiniano in solio sedente, vniuersáque plebe clamante: Super aspidem & basiliscum ambulasti, & leonem, draconémque conculcasti. idetiam fecit Papa Friderico primo, vt infra dicetur. Vide Ab. Vrsper. Egna. lib. 2. Diac. lib. 8.
    PHILIPPICVS , cognomento Bardanes, quem acriter insectatus fuerat Iustinianus, quémque relegarat Absimarus, vita & imperio Iustinianum, secundò imperantem priuat, prius à se victum: ab exercitu etiam Iustiniani Imperator dicitur, anno mundi 4674. à Christo nato 712. Hic sextae synodi decreta, altera synodo infirmare contendit, gratificaturus monacho, qui imperaturum illum praedixerat, id praedictionis praemium peten ti. Huic cum sermonis multum, sapientię parum inesset, opésque imperij iampridem congestas dissiparet, passus etiam Bulgaros Thraciam depraedari, post annos ferè duos, ab Anastasio in ordi nem redigitur, oculísque pridie Pentecostes priuatur, & sequenti die Arthemius Imperator designatur. Vide Pau. Diaco. lib. 8. Egna. lib. 2.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer