Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

117.

Figure
Type: drawing

    THEODORICVS , huius nominis primus, ac Francorum Rex decimusquintus, qui iam post Clotarium tertium ferè annum regnarat, & ob scelera in monasterium detrusus fuerat, perempto Childerico, è monastica vita reuocatus, à Frãcis in solium reponitur, anno mundi 4641. à Christo nato 679. Lendesius, Ercembaldi filius, Magister equitum creatur. Ebroinus, tãdem relicto monachatu, ingenti sceleratorum manu collecta, inopinantes hostes magna celeritate opprimit. Gaza capta, Rex aegrè effugit initiò: móxque se Ebroino cõmittit, Magistro equitum ab se dicto, & periculorum socio: medio in colloquio trucidatur Lendesius ab Ebroino. Ita sublato aduersario, Ebroinus vnus rebus, Regíque praeest: sęuítque in eos quos sibi in calamitate insultasse sentit, nec dignitati, nec sanctitati cuiusquam parcit. Pipini dein, & Martini, fratrum, Austrasianorum Ducũ acies fundit Ebroinus, cõtráque fidem datam Martinum occidit. tandémque occiditur ipse, ab Ermenfredo in Martini vltionẽ. Moritur Rex anno regni 14. qui à Pipino victus, fugatúsque fuerat ante paucos annos: tum Pipinus Palatij curam suscipiens, multũ res Francorum auxit. Vide Gag. lib. 3. Aemy. lib. 1. Rex Atrebatibus sepelitur in D. Vedastiaede.
    CLODOVEVS , huius nominis tertius, Francorum Rex 16. succedit patri Theodorico anno mundi 4655. à Christo na to 693. Hic breuis aeui, moriens post annos quatuor, fratrẽ suũ Childebertum regni successorem habuit. Claret venerabilis Beda. Frisij, Rabodoeorum Duce superato, in Christianismum à Pipino inducuntur: apud quos Vuillibrotus, quem nonnulli Cle mentem Papam vocant, frequentes de Christi verbo conciones habuit, eósque instituit. Vide Chro. Reg. Fran.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer