116.
CLOTARIVS
, huius nominis tertius, Francorum Rex decimus tertius, succedit patri Clodouco secundo, tanquam maximus natu filius, anno mundi 4624. à Christo nato 662. Hic egregij nihil praestitit. Theodoricus huius frater Childerico minor, post hunc, Ebroini Magistri equitum opera regnat: sed ob incontinentiam & scelera regno pellitur: & cum suo Ebroino in coenobium truditur Theodoricus. Childericus frater, qui in Austrasia imperabat accersitus, Rex creatur. Tũc inertes Reges toti se Magistris equitum permittebãt, in deliciis clam volutabantur: tantùm in publicum prodibant Calendis Maij, cũ pom pa & regio apparatu. Ferè Parisij & Neustrię regnum erant vniuersae eorum ditiones: reliquũ Galliae in controuersia erat, quàm plurimis ab eorum imperio deficientibus, dum penes Magistros equitum summa rerum esset, apud quos stetit ad Pipinũ vsque, id est annis ferè centum: vixit, ex quo patri in regno successit Clotarius ann. 4. regio magis ornatus nomine, quàm Regem agens, sicuti nec qui ad Pipinum vsque ferè sunt. Aemy. lib. 1. Gag. lib. 3. obiic nullis relictis liberis.
CHILDERICVS
, huius nominis secundus, accersitus ex Austrasia, vti dictum est, creatur Rex, in locum Theodorici praedicti anno mundi 4629. à Christo nato 667. Crudelis hic in suos, insignem virum Bodillum, palo alligatum flagris caedi iubet. Bodillus in vindictam inter venandum Regem adortus eum occidit 12. regnantem an num, atque vnà cum eo Reginam Blitildem, vterum ferentem. Sepultus est ad fanum D. Germani à pratis. Consulito autores quos supra.