113.
HERACLIVS
, qui & Constantinus iunior, & nouus Constantinus dictus est, Heraclij ex Fabia Eudoxia filius fuit admodum adolescens erat tum cùm à patre imperiali diademate donatus est. Hic verae pietatis cultor, cùm nondum annum imperasset, Martinae nouercae insidiis, quae Heraclionae filio imperiũ astrueret, veneno sublatus est. Vide Baptistam Egna. lib. 2. Pom. Laet. Succedit Heraclionas Heraclio anno mundi 4604. à Christo nato 642.
HERACLION
, siue Heraclionas, imperauit Constantinopoli cum Martina matre, quae imperium inuaserat venefica: hae cùm esset filia fratris Heraclij prioris Imperatoris, fuit item illi Heraclio vxor, suscepítque ex eo hunc Heraclonam siue Heraclionam. Cum imperium male partum vix biennio tenuissent mater, & filius decennis, in exilium à Senatu in Cappadociam mittũtur: mulieri lingua praeciditur, ne oratione, qua plurimum valebat, populos commoueret: puero nasus abscinditur, ne decor aut gratia vultus in miserationem populum flecteret. Senatus tuc sine militibus Imperatorem Cõstantem fecit, quod rarò contigit, vel ante vel post Tacitum. Pomponius Laetus, in progenie Heraclij.