Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

14.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10051201: »Denarius of Caligula / Germanicus (RIC 12)«
  · Census ID10025167: »Denarius of Caligula / Germanicus (RIC 18)«


Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10025006: »Sestertius of Claudius (Agrippina Maior / SC, RIC 102)«


    GERMANICVS C. Caesaris Caligulae pater, à Tiberio patruo adoptatus, quaesturam quinquennio ante quàm per leges liceret, ac post eam Consulatum statim gessit. Missus ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones vniuersas imperatorem Tiberiũ pertinacissimè recusantes, & sibi summam reip. deferentes, incertum constantia an pietate maiore cõpescuit: atq; hoste mox deuicto triumphauit. Armeniae Regem deuicit: Cappadociam in prouinciae formam redegit. Diutino morbo Antiochiae obiit anno aetatis 34. non sine veneni suspicione, fraude Tiberij, ministerio & opera Cn. Pisonis, qui sub idem tempus Syriae praepositus erat. Sueto. in C. Caesare Caligula. moritur hic Germanicus anno mundi 3981. post Christum natum 19.
    AGRIPPINA M. Agrippae & Iuliae filia, Germanici supradicti vxor, C. Caesarem, qui Caligula dictus est, peperit, atque Agrippinam Neronis matrem, item alios complures liberos. Haec virum in Syriam comitata est: Pisonem iudicio persecuta, ad spontaneam necem adegit. tandem apud Tiberiũ in inuidiam adducta, mortem sibi inedia consciuit. Vide Suet. vt supra. hanc Augustus vix anniculã Tiberio priuigno despondit, quam postea dimittere coëgit, vt Iuliam assumeret, sicuti supra in Tiberio diximus. Vide etiam Cor. Nepotem.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer