Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

112.

Figure
Type: drawing

    MAHOMETVS ex stirpe Ismaëlis oriundus, in Arabia humili loco natus, inops, ac orphanus, captus est ac vẽditus mercatori cuidam diuiti, qui eum mercimoniis praeposuit. hero mortuo vxor eius vidua ac vetus nupsit Mahometo robusto iuueni: qui à Sergio monacho haeretico praua imbutus opinione, diuinitatem quandam inde sibi adstruxit, quam leuissimo hominũ generi facilè persuasit: cúmque epilepsia laboraret, conspectum se Angeli Gabrielis minime ferre posse cõminiscebatur: sunt etiã qui prodant assuefactam columbam ei ad aurem aduolasse, grana in aure captaturam, mentitúmque eum hanc esse spiritum san ctum. hic vinũ lege prohibuit: plures vxores permisit: paradisum etiam voluptarium constituit: legem suam armis tutari sanxit. Hic itaque rerum successu elatus, Syriam vastat, Damascum expugnat: in Persas mouet: à quibus victus Scenitas Arabes, Romanae assuetos militię, ab Heraclio, ob negata stipendia deficien tes, adiungit. Sic stabilito paulatim imperio, an. aetatis 40. veneno, vt aiunt, à cognatis ad quos vxoris haereditas spectabat, inter epulas immixto, interiit spurcissimus ille: cuiustandẽ superstitio Romanorum principum ignauia, eò creuit, vt iam non Asiam solum, & Africam, sed bonam Europę partem infecerit. Vide Egn. lib. 2. Pom. Lae. Blon. lib. 9. Deca. 1. Chro. Antonini. titu. 13. ca. 5. hunc Turci vocant Mehemet, alij autem Muhamet.
    CADIGA , seu Tadiga Mahometi hera, cũ vidua esset quin quagenaria, ac diues nupsit seruo suo Mahometo, à Sergio mona cho, vti censet Pom. Lę. persuasa. hic Mahometus primò Cadigę camelis ad negotiandũ vtebatur: cúmque veniret in Palęstinã cũ Iudaeis & Christianis versatus, religionémque eorũ edoctus, ex his duabus doctrinis mixtis, vnam quandã tertiam ac nouã confinxit circa ann. mun. 4586. à Christo nato 624. Vide Ab. Vrsper. in Heraclio Imper. & Volater. lib. Geographiae 12.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer